monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 3, 7
apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, consuetudine prolapsus dixit: 'et ille erat plena deo'. quaerenti deinde, quid hoc esse vellet, versum Vergilii rettulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et numquam (non) postea potuisset excidere. Tiberius, ipse Theodoreus, offendebatur Nicetis ingenio; itaque delectatus est fabula Gallionis. hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse; itaque fecisse illum, quod in multis aliis versibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa sed palam mutuandi, hoc animo ut vellet agnosci. esse autem in tragoedia eius: feror huc illuc, vae, plena deo. Iam, (si) vultis, ad Fuscum revertar et descriptionibus eius vos (af)fatim satiabo ac potissimum eis, quas in simili huius tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.